HISTORIA LIBRI II MACHABEORUM

CAPUT XXI: Quod Herodes rex Judaeae Romae creatus est

Herodes, accepta morte fratris, Romam properavit nec hiemis asperitate retentus est. Circa Pamphyliam, fracta navi et in Rhodo reparata, ad Romam profectus est, primoque causam viae exposuit Antonio. Qui miratus ejus casum, et misertus, senatui persuasit, ut Herodem regem declararent. Coronatus ergo Herodes, Augusto et Antonio huic et inde astantibus, in Capitolium ductus est, ubi et decretum senatus super hoc facto repositum est. Remissus est itaque in Judaeam Herodes, duoque principes cum eo Ventidius, et Sylo, qui eum in regno collocarent. Cum ergo venissent in Galilaeam, Sylonem Antigonus mercede corrupit, et propterea congredi adversus Antigonum simulatis occasionibus differebat. Cumque tandem obsedissent Jerusalem Romani, tum pro hiemis asperitate, tum pro inopia victus, ab obsidione descendentes, in Idumaea et Galilaea hiemabant. Nec tunc tamen Herodes otiosus erat, sed latronum multitudinem persequens, etiam in cavernis eos igne suffocabat. Inter quos erat senior septem filiorum pater, quos ipse occidit in hunc modum. Stans in ore speluncae, singulos nominatim evocabat, et prodeuntem quemque filiorum trucidabat, novissime, et uxorem, tandem se confossum vulnere, super mortuos misit.